EURIPUS

EURIPUS
I.
EURIPUS
Euripi proprie dicuntur alvei magnifico opere, aquas in morem fluviorum deducentes, unde Hesych. interpretatur δοχὰς ὑδάτων. Differunt a nilis, quod hi maiusculi essent, Euripi exiliores. Sic nili voce utitur Tull. Ep. ad Qu. fratr. De arcano, Caesaris opus est: vel mehercule etiam elegantioris alicuius: imagines enimistae, et palaestra, et piscina, et nilus multorum philotimorum est, non diphilorum. Nilum autem et euripum eâ, quâ diximus significatione, coniungit idem, principio secundi de Legg. Ductus vero aquarum, quos isti nilos et euripos vocant, quis non cum haec videat, non irriserit? Euripos quoque vocabant lacunas aquarum inertium in Circo, vel arena. De iis sic Plin. l. 8. c. 7. Universi (elephanti) eruptionem tentavêre, non sine vexatione populi, circumdati clathris ferreis. Qua de causa Caesar Dictator, postea simile spectaculum editurus, euripis arenam circumdedit. Auctor est Spartianus, Heliogabalum euripis vino plenis navales Circenses exhibuisse. Dicti autem euripi, a Graeco ἔυριπος significante fretum. Nam Suid. exponit πέλαγος ςτενὸν, ac τόπος ὑδατώδης μεταξὺ δύο γαιῶν. Variis vero fretis hanc vocem tribuunt Graeci, Latinique scriptores, maxime tamen nobilis Euripus inter Euboeam et Boeotiam, qui Chalcidicus, et Euboicus, et simpliciter Euripus, stricte de Negroponte nunc dicitur. Euripus Taurominitanus saepius reciprocans est. sed Euboicus, ut Pomp. Mela l. 2. c. 7. auctor est, septies die, ac septies nocte, fluctibus invicem versis, adeo immodice fluit, ut ventos etiam, ac plenis velis navigia frustretur. Senec. in Herc. Oetaeo, Act. 3. v. 38.
Euripus undas flectit instabilis vagas,
Septemque cursus volvit: et totidem refert,
Dum lassa Titan mergat Oceano iuga.
Ubi septies tantum viginti quatuor hotarum spatio reciprocare scribit. Idem tradunt Strab. l. 9. Aristostelem in illum se praecipitasse: cum non posset reciprocationis huius causas investigare, referens: Plin. Etymologus, aliique. Imo Antiphilus Byzantius l. 1. Authol. sexies solum cursum mutare ait Liv. denique l. 28. c. 6. sic scribit, Fretum ipsum Euripi, non septies die, sicut fama fert, temporibus statis reciprocat, sed temere in modum venti, nunc huc, nunc illuc verso mari, velut monte praecipiti devolutus torrens rapitur. Claudian. l. 1. Carm. 3. in Rufin. v. 91.
Euripi refluis incertius undis.
Qui Statii illa cogitabat,
---- Refluxumque meatu
Euripum. ----
Hinc castigandus idem Stat. l. 13. Sylv. 1. v. 31. de Euripo,
---- Sic Chalcida fluctus
Dispescunt reflui: sic dissociata profundo
Bruttia Sicanium circumspicit ora Pelorum.
Ubi perperam nunc scribitur Expellunt fluvii. Sen. in Herc. Fur. Act. 2. v. 47.
---- Vicibus alternis fugax
Euripus. ----
Exaestuantem Euripum dixit Boetius de Consol. Phil. l. 2. Met. l. 1. Nie. Lloydius.
II.
EURIPUS
auctor Graecus, scripsit de discipulis Socratis, Meurs. in lect. Att. post Harpocrationem.
III.
EURIPUS
in Circo veteri Romano appellata est aqua ingenti fossâ per tria latera circi circumfusa unde Euripos potius, quam Euripum, in Circo dixêre, quod non unus, sed tres eorum essent, totidem viz. quot latera essent Circi, quibus aqua admitteretur. Et quidem Iulium Caesarem, elephantorum spectaculum editurum, Circi arenam Euripis circumdedisse, quum antea clathris ferreis cingeretur, scribit Plin. Eos dein sustulit Nero, et loca Equiti addidit, eodem Auctore: a quo tempore nulli in Circo Euripi. Frontin. de aquae duct. Quantopere curae esset, ne quis violaret ductus, aquamve non concessam derivare auderet: cum ex multis apparere potest, tum ex hoc quod Circus Maximus ne diebus quidem ludorum Circensium nisi Aedilium aut Censorum permissu irrigabantur. Mansit tamen appellatio, et sequentibus temporibus in Circo tum Rom. tum C P. Euripi nomine insignitum est intermetium, h. e. spatium torum ab infimo Circo porrectum usque ad ultimum inter utrasqueve metas, instar crepidinis, e ligno septum munitumqueve, κρηπὶς hinc τȏυ Ι῾πποδρόμου Graecis dictum, circa quod curticula sua Agitatores obibant, cum primitus intra Euripos currerent. Unde vet. Epigr.
Namqueve axes gemini ortum obitumqueve docent.
Atqueve his Euripus quasi magnum interiacet aequor etc.
Quae fabrica ex ligno, per longitudinem medii Circi porrecta, quia non tantum longam, sed etiam latam aliquantum fuisse necesse est, videtur quoqueve Spina fuisse dicta, metaphorâ a spina animalium,
per medium dorsum porrectâ ac eminente, desumptâ: quemadmodum eadem Euripi appellationem, a septuplici quadrigarum circuitu retinuit. Vide huius euripi seu Spinae, in cuius medio obeliscus Solis erectus erat; infra tres arae, totidem supra, imaginem ex veteri nummo, apud Salmas. ad Solin. p. 913. et plura hanc in rem hîc passim, imprimis supra in voce Delphines, ut et ubi de Falis ac Ovis Circi, nec non in voce Spina. Quod vero Euripum Euboicum attinet, eius cursum singulis mensibus 18. vel 19. dies regularem, nempe a Novilunio per dies octo, item a die quae plenilunium praecedit, per dies 7. nec non ante novilunium lterum per dies tres, atqueve his diebus Oceani Marisqueve Adriatici fluxum ac refluxum, intra 24. vel 25. horas geminum, imitari: reliquis vero diebus irregularem esse, et intra totidem horas duodecies, tredecies, et quatuordecies quoqueve variari, nisi violentia venti impediat, docet Iac. Spon. αὐτόπτης, qui hoc modo Vett. diversas sententias conciliat, et plura egregia de celebri hoc Euripo curioso Lectori exhibet, Ep. ad Abbatem Pecoil, quam Itin. suo inseruit Part. 2. p. 328. et seqq.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Euripus — Euripus …   Wikipédia en Français

  • Euripus — (von griechisch Euripos „Meerenge“, insbesondere der Meerenge zwischen Chalkis auf Euböa und dem griechischen Festland, siehe Euripos) bezeichnet in der römischen Architektur ein langes, schmales Wasserbecken in einer (Garten )Anlage.… …   Deutsch Wikipedia

  • Euripus — Eu*ri pus, n. [L., fr. Gr. ?; e y^ well + ? a rushing motion.] A strait; a narrow tract of water, where the tide, or a current, flows and reflows with violence, as the ancient frith of this name between Eub[oe]a and B[oe]otia. Hence, a flux and… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Eurīpus — (Antiq.), die Schwimmgräben und Schwimmbassins, welche mit den römischen Bädern bisweilen verbunden waren; auch der Wassergraben, welcher die Arena mancher Circus umgab, um die wilden Thiere von den Zuschauern zu trennen …   Pierer's Universal-Lexikon

  • euripus — [yoo rī′pəs] n. pl. euripi [yo͞o rī′pī΄] [L < Gr euripos < eu (see EU ) + rhipē, rush, impetus, orig., turning motion < IE * wrei < base * wer , to turn > L vertere, Ger reiben, to grate] a strait or channel with a violent current… …   English World dictionary

  • Euripus — Eur …   Wikipédia en Français

  • euripus — /yoo ruy peuhs, yeuh /, n., pl. euripi / puy/. a strait, esp. one in which the flow of water is violent. [1595 1605; < L euripus < Gk eúripos (applied esp. to the strait between Euboea and Boeotia, equiv. to eu EU + ripos rusher, akin to rhipé… …   Universalium

  • Euripus Nyctelius — Euripus nyctelius …   Wikipédia en Français

  • Euripus nyctelius — Euripus nyctelius …   Wikipédia en Français

  • Euripus nyctelius — Euripus nyctelius …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”